monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 6, 11
VARIUS GEMINUS sic divisit: hortarer te, si nunc alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius quam rogares. et omnia complexus est quae a ceteris dicta erant, sed adiecit et tertium; adhortatus est illum ad fugam: illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam sententiam, quam Cassius Severus unice mirabatur: quid deficimus? et res publica suos triumviros habet. deinde etiam, quas petere posset regiones, percucurrit: Siciliam dixit vindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est, in Cassi et in Bruti castra. itaque Cassius Severus aiebat alios declamasse, Varium Geminum vivum consilium dedisse.